- JOHANNES cogn. Senior
- JOHANNES cogn. Seniorfil. Gul. praefato Iohanne geniti ex Iuliana, Cothonis Com. Stolbergii filia, Hannoviae Com. vidua, fratre natu maiore Gul. hodiernorum Principum Arausionensium, ut dictum, satore, Belgicas ditiones nacto, Patri in Germ. successit. Fratri plus vice simplici copias et commearum suppeditavit, ut Albano etiam rei militaris peritissimo Duci formidolosus esset: Consilio Belgarum res iuvit. Gelriae praefectus Traiecti ceteris provinciis iungendi praecipuus auctor fuit; Herboruae Scholam Illustrem fundavit, Bibliothecam collegit, Communitatem, ubi Studiosi pauperes alerentur, instituit; Religionem nuper repurgatam ad exteros quoque promovit, virorum eo nomine exulantium et pietate ac doctrinâ excellentium, fautor et Euergetes. Idem publicae tranquillitati, VVetteraviam vicinosqueve foedere iungendo Comites, non parum firmamenti attulit: Germaniam a militari praesidio liberavit, pacis belliqueve artibus inclitus. Obiit Dilleburgi A. C. 1606. Aet. 71. imp. 47. ex triplici matrimonio numerosae prolis parens. Elisabecha enim Landgravii Leuchtenbergii filia, genuit ei Vilhelmum Lud. Frisiae, Groningae, Tencterorum et Tubantum praefectum: Iohannem, Georgium; Elisabetham, Phil. Com. Sarae-pontano primum, dein VVolffgango Ernesto, Isenburgo Budingensi, nuptam; Phil. Mariam, Iohanni Lud. VVisbadii et Idstenii Com. elocaram; Annam Sibyllam; Mechtildam, Com. Monsfeldii uxorem, Ernestum Casimirum et Lud. Guntherum. Altera eius coniux, Cunegunda Iacoba Frid. III. Elect. Palatini filia, ex eo mater fuit Amaliae, Gul. Com. Solmensi nuptae et Cunegundae, quae in cunis exstincta est. Ex tertia, Iohanna, Lud. Sayno-Witgenstenii Com. filia, suscepit Georg. Lud. intra quatriduum a nativitate Mortuum; Ioh. Lud. Iohannam Elisabetham, Conradi Gumberti com. Benthemii uxorem; Annam, quam Phil. Ernestus Com. Isenburgo-Budingensis sibi iunxit; Magdalenam, Georg. Albertio Com. Erpachio elocatam et Iulianam, in infantia Defunctam. Praeter quos viginti liberos, filioli quatuor exanimes geniti, et Dillenburgensi in aede tumulati sunt. Mortuo eo hereditas inter filios sic divisa est, ut Gul. Lud. Dilleburgum, Herbornâ, Dringenstenio, Ebersbachio et Hegerâ adiectis: Ioh. Sigena; georg. VVesterwaldia; Ernesto Casimiro Dietza et Nassovia; ac Ioh. Lud. hadamatia, obvenirent: quo pacto DilleburgensisComitum Nassoviae linea in quinque Comitatuum flexus secta, quinque diversas imperantium sedes, Principatus titulo futuras nobiles, exstruxit. Vide earum quam vis in hoc Op. suo loco.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.